Scriptum hoc in Rostris 1/2002 editum est. Primum lingua finnica compostum ibi repertur. Etiam interpretatio poematis lingua francogallica reddita est.
Omnibus finnicis, qui traditionem cantuum academicorum vel paulum cognoscunt, notum sit canticum de vi recreata spiritus fortis narrans, cuius praefatione poema breve recitare soletur. Haud pauci poema illud nomine «Einonis Leinonis pro potatione canticum»(1) noscunt. «Doctiores» tamen certe tradunt illi V.A. Koskennieminem auctorem esse. At de re veritas obiectiva est, ut Heikki Asunta, cuius in libro carminum «Nigro et Auro»(2) anno p. Chr. n. MCMXXIX composto hi versus nomine «Emboliculum»(3) reperiuntur, scriptor primus sit. Simul quidem dicendum est, ut rhapsodi subtilitatem ignorantes plerumque suos versus fingere soleant.
Litterarum Romanarum usus imitans thema sumpsi, sed de eo carmen novum condidi. Hoc igitur exercitium in metro admodum raro conditum non propria est translatio, sed argumentum fere exemplar Asuntae sequitur. Lectores critici sciant, ut verba inclassica et lapsus grammatici et errores metri, si quae in opusculo exstiterint, certe voluntarii sint, sed tamen commentarios libenter accipio.
Epulisce vinolentiis habitis diutinis
sine cupiditate vitae dolorosus ebrius
reputavit ipse fervens: »Edepol! Sit ita satis!
Iam iam dolet quod egi, decedere cupio.»
Laqueumque calamitosum tenuit manu sua
moriturus ille repens adiitque ad angulum.
At cum simul notassent comites relicti ibi
numero ex abesse eourum socium repente eum,
ita creveratque summus dolor orduus malus
et ubi lateret is, sunt aperire nixi enim.
Tandem repertum amicis miseri est in angulo
frigidum cadaver. Is nunc ierat iam ad inferos.
Cum fortis esset illi spiritus bonus datus
simul excitavit ille et sine tristitate nunc
calicemque sustulit quem tenuit manu sua
ita dixit ille: »nobis nunc est bibendum ibi.»
Secunda optio, qui caneri potest, ultimae strophae:
Spiritu forte capto
simul excitato
tollens poculum suum
ait: »Nunc est bibendum!»
(1) lingua finnica «Eino Leinon juomalaulu»
(2) lingua finnica «Mustaa ja Kultaa»
(3) lingua finnica «Pieni episodi»
Janne Niemi
Situs paginae huius (utaris!): http://www.iki.fi/janne.niemi/latina/r02_1_4.htm